- OCULUS Solis
- OCULUS Solisapud Avicennam l. 2. c. 81. Aegypti locus, in quo balsamum nascitur; quemque Dioscorides l. 1. c. 18. solum τινὰ αὐλῶνα, quandam convallem, nuncupat. Oppidum Solis vocatur Plinio l. 6. c. 29. Sed Fontem, non Oculum Solis, reddi debere, firmat Simcon Sethi l. περὶ τροφῶν, in Βαλσαμέλαιον, ubi de balsamo illic (ut Avicenna, atque ex eo; nam Avicennâ recentior erat) nascente, verba faciens, Γίεται, inquit, πλησίον Αἰγύπτου εν χώρᾳ παῤ Αἰγυπτίοις μὲν Ἡλίου Πηγὴ ὀνομαζομένῃ, παρὰ δὲ τῶ παλαιοτέρων Ἡλίου πόλις, Nascitur prope Aegyptum, in regione Aegyptiis Solis Fonte dictâ, sed ab vetustioribus, Solis urbe. Pro quo eodem sumitur On, in Sacris, Gen. c. 41. v. 45. et 50. Ezech. c. 30. v. 16. et apud Iosephum Antiqq. l. 2. c. 3. urbs, tempore Aegyptiacae servitutis, Regia, cuius Praefecti sue Sacerdotis (Hebr. Gap desc: Hebrew) nempe Potipherae, filiam, Asenath dictam, Pharao collocavit in uxorem Iosepho Patriarchae. Sed subst ituit ibi Paraphrastes Ionathan, Et dedit Asenath, quam peperit Dina ipsi Sichem, quae, ubi crecit, facta est uxor Potipherae Principis Taneos in uxorem. Reddendum autem, quam educavit uxor Potipherae etc. Quasi inde filia eius Asenath nuncupata fuisset. Urbem-Pharaonis vocat Abulfeda MS. num. 67. R. Nathan MS. in Bibl. Bodlei. Fontem quoque Solis etc. apud Ioh. Seldenum de Synedriis Veter. Hebraeor. l. 3. c. 15.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.